| [
Italiano ] - [
Française] - [ Español
] - [ Deutsch
] - [ English ]
- [ Portugués ]-
[ Polacco ]
[ Latino ]
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
RESPONSA AD QUAESTIONES DE ALIQUIBUS SENTENTIIS
AD DOCTRINAM DE ECCLESIA PERTINENTIBUS
Introductio
Ad catholicam profundius intelligendam ecclesiologiam nemo ignorat
quantum Oecumenica Vaticana Synodus II contulerit, sive per dogmaticam
Constitutionem Lumen gentium, sive per Decreta de Oecumenismo
(Unitatis redintegratio) atque Orientalibus de Catholicis Ecclesiis
(Orientalium Ecclesiarum). Ad hoc Romani autem Pontifices peropportune
rem aestimaverunt penitus indagari, praesertim quod ad praxim
recte dirigendam spectat: exinde Litterae Encyclicae Ecclesiam
suam Pauli PP. VI (1964), necnon Ut unum sint (1995) Ioannis Pauli
PP. II.
Multiplices ecclesiologiae facies ad profundius investigandas,
minime consectaneum theologorum defuit officium, quod locum vero
praebuit ut tempestive locupletissima studia florescerent. Sed
si thema certo certius ferax evasit, nihilominus necessariis curis
explanationibusque indiguit: quod evenit per Declarationem Mysterium
Ecclesiae (1973), per Epistulam Ecclesiae Catholicae Episcopis
Communionis notio (1992), per Declarationem Dominus Iesus (2000):
documenta quae omnia a Congregatione pro Doctrina Fidei promulgata
sunt.
Huiusmodi argumenti structuralis complexitas et quidem multarum
propositionum novitas inintermisse excitant theologica studia
haud semper immunia a deviationibus dubia incitantibus, quae haec
Congregatio diligenti perscrutavit cura. Quamobrem – clarescente
sub lumine integrae ac universae doctrinae circa Ecclesiam –
mens est huius Congregationis necte firmare germanam significationem
nonnullarum sententiarum ecclesiologicarum Magisterii, ne sana
theologica disputatio interdum erroribus – ambiguitatis
causa – offendatur.
RESPONSA AD QUAESTIONES
1. Quaeritur: Utrum Concilium Oecumenicum Vaticanum II
mutaverit praecedentem doctrinam de Ecclesia ?
Respondetur: Noluit mutare, at evolvere, profundius intellegere
et fecundius exponere voluit, nec eam mutavisse dicendum est.
Quod Ioannes XXIII incipiente Concilio dilucide affirmavit1.
Quod Paulus VI repetivit2 et in promulgatione Constitutionis Lumen
gentium sic expressit: "Huius vero promulgationis potissimum
commentarium illud esse videtur, quod per eam doctrina tradita
nullo modo immutata est. Quod Christus voluit, id ipsum nosmetipsi
volumus. Quod erat, permansit. Quae volventibus saeculis Ecclesia
docuit, eadem et nos docemus. Tantummodo, id quod antea solum
vitae actione continebatur, nunc aperta etiam doctrina exprimitur;
quod usque adhuc considerationi, disputationi, atque ex parte
etiam controversiis obnoxium erat, in certam doctrinae formulam
nunc redactum est"3. Eandem intentionem episcopi iterum iterumque
manifestaverunt et consecuti sunt4.
2. Quaeritur: Quomodo intelligendum sit Ecclesiam Christi
subsistere in Ecclesia Catholica?
Respondetur: Christus unicam Ecclesiam "his in terris…
constituit" et ut "coetum adspectabilem et communitatem
spiritualem"5 instituit, quae inde a sua origine in decursu
historiae semper exsistit exsistetque et in qua sola permanserunt
ac permanebunt omnia elementa ab eo instituta6. "Haec est
unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam
et apostolicam profitemur […]. Haec Ecclesia in hoc mundo
ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica,
a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata"7.
Subsistentia in Constitutione Dogmatica Lumen gentium 8 est haec
perpetua continuatio historica atque permanentia omnium elementorum
a Christo institutorum in Ecclesia catholica8, in qua Ecclesia
Christi his in terris concrete invenitur.
Dum secundum doctrinam catholicam recte dici potest, Ecclesiam
Christi in Ecclesiis et communitatibus ecclesialibus nondum plenam
communionem cum Ecclesia catholica habentibus adesse et operari
propter sanctificationis et veritatis elementa quae in illis sunt9,
verbum "subsistit" soli Ecclesiae catholicae ut singulare
tantum attribuitur, quia refertur nempe ad notam unitatis in symbolis
confessam (Credo…unam Ecclesiam); quae Ecclesia una subsistit
in Ecclesia catholica10.
3. Quaeritur: Quare vocabulum "subsistit in"
et non simpliciter verbum "est" adhibetur ?
Respondetur: Usus vocabuli retinentis plenam identitatem Ecclesiae
Christi et Ecclesiae Catholicae doctrinam de Ecclesia non immutat,
rationem tamen habet veritatis, apertius significans quod extra
eius compaginem "elementa plura sanctificationis et veritatis"
inveniuntur, "quae ut dona Ecclesiae Christi propria ad unitatem
catholicam impellunt"11.
"Proinde ipsae Ecclesiae et communitates seiunctae, etsi
defectus illas pati credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione
et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit
tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine
gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est"12.
4. Quaeritur: Quare Concilium Oecumenicum Vaticanum II
Ecclesiis orientalibus a plena communione Ecclesiae catholicae
seiunctis nomen "Ecclesiae" attribuit?
Respondetur: Concilium usum traditionalem nominis accipere voluit.
"Cum autem illae Ecclesiae quamvis seiunctae, vera sacramenta
habeant, praecipue vero, vi successionis apostolicae, Sacerdotium
et Eucharistiam, quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum
coniunguntur"13, titulum merentur "Ecclesiae particulares
vel locales"14, et Ecclesiae sorores Ecclesiarum particularium
catholicarum nuncupantur15.
"Proinde per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis
Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit"16. Quia autem
communio cum Ecclesia catholica, cuius visibilis Caput est Episcopus
Romae ac Successor Petri, non est quoddam complementum Ecclesiae
particulari ab extra adveniens, sed unum e principiis internis
quibus ipsa constituitur, conditio Ecclesiae particularis, qua
potiuntur venerabiles illae communitates christianae, defectu
tamen afficitur17.
Ex altera parte, plenitudo catholicitatis Ecclesiae propria,
a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernatae,
propter divisionem christianorum impeditur in historia plene consummanda18.
5. Quaeritur: Cur textus Concilii et Magisterii subsequentis
communitatibus natis ex Reformatione saeculi XVI titulum Ecclesiae
non attribuunt?
Respondetur: Quia secundum doctrinam catholicam hae communitates
successionem apostolicam in sacramento Ordinis non habent, ideoque
elemento essentiale Ecclesiam constitutivo carent. Illae communitates
ecclesiales, quae, praesertim propter sacerdotii ministerialis
defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici
non servant19, secundum doctrinam catholicam Ecclesiae sensu proprio20
nominari non possunt.
SS.mus Dominus Noster Benedictus PP. XVI, in Audientia infrascripto
Cardinali Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa,
supradicta responsa in Conventu Ordinario huius Congregationis
deliberata, rata habuit, confirmavit et publici iuris fieri iussit.
Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die
XXIX mensis iunii MMVII, in solemnitate Ss. Petri et Pauli, Apostolorum.
Gulielmus Cardinalis Levada
Praefectus
+ Angelus Amato, S.D.B.
Archiepiscopus tit. Silensis
Secretarius
_______________________
1 IOANNES XXIII, Allocutio 11. Oct. 1962: "… Concilium…
integram, non imminutam, non detortam tradere vult doctrinam Catholicam…Verumtamen
in praesenti oportet ut universa doctrina christiana, nulla parte
inde detracta, his temporibus nostris ab omnibus accipiatur novo
studio, mentibus serenis atque pacatis…Oportet ut, quemadmodum
cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores
vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur
…Oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele
obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur,
quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum
fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur,
aliud modus, quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque
sententia": AAS 54 [1962] 791; 792.
2 Cf. PAULUS VI, Allocutio 29 Sep. 1963: AAS 55 [1963] 847-852.
3 PAULUS VI, Allocutio 21. Nov. 1964: AAS 56 [1964] 1009-1010.
4 Sacra Synodus exprimere voluit identitatem Ecclesiae Christi
et Ecclesiae Catholicae. Quod invenitur in disceptationibus de
Decreto Unitatis redintegratio. Schema Decreti in Aula die 23.
Sept. 1964 Relatione propositum est. (Act Syn III/II 296-344).
Modis ab Episcopis postea missis, Secretariatus pro Unitate Christianorum
respondit die 10. Nov. 1964 (Act Syn III/VII 11-49). Ex Expensione
modorum quattuor textus de primo responso hic referuntur:
A) [In Nr. 1 (Prooemium) Schema Decreti: Act Syn III/II 296,
3-6]
"Pag. 5, lin. 3-6: Videtur etiam Ecclesiam Catholicam inter
illas Communiones comprehendi, quod falsum esset.
R(espondetur) : Hic tantum factum, prout ab omnibus conspicitur,
describendum est. Postea clare affirmatur solam Ecclesiam catholicam
esse veram Ecclesiam Christi" (Act Syn III/VII 12).
B) [In Caput I in genere: Act Syn III/II 297-301]
"4 - Expressius dicatur unam solam esse veram Ecclesiam
Christi; hanc esse Catholicam Apostolicam Romanam; omnes debere
inquirere, ut eam cognoscant et ingrediantur ad salutem obtinendam...
R(espondetur): In toto textu sufficienter effertur, quod postulatur.
Ex altera parte non est tacendum etiam in aliis communitatibus
christianis inveniri veritates revelatas et elementa ecclesialia"(
Act Syn III/VII 15). Cf. etiam ibidem n. 5.
C) [In Caput I in genere: Act Syn III/II 296s]
"5 - Clarius dicendum esset veram Ecclesiam esse solam Ecclesiam
catholicam romanam...
R(espondetur): Textus supponit doctrinam in constitutione ‘De
Ecclesia’ expositam, ut pag. 5, lin. 24-25 affirmatur"
(Act Syn III/VII 15). Commissio quidem de emendationibus Decreti
Unitatis redintegratio iudicans, dilucide exprimit identitatem
Ecclesiae Christi et Ecclesiae Catholicae atque eius unicitatem,
retinens huius doctrinae fundamentum in Constitutione Dogmatica
Lumen gentium consistere.
D) [In Nr. 2 Schema Decreti: Act Syn III/II 297s]
"Pag. 6, lin. 1-24: Clarius exprimatur unicitas Ecclesiae.
Non sufficit inculcare, ut in textu fit, unitatem Ecclesiae.
R(espondetur): a) Ex toto textu clare apparet identificatio Ecclesiae
Christi cum Ecclesia catholica, quamvis, ut oportet, efferantur
elementa ecclesialia aliarum communitatum".
" Pag. 7, lin.5: "Ecclesia a successoribus Apostolorum
cum Petri successore capite gubernata (cf. novum textum ad pag.
6, lin.33-34) explicite dicitur ‘unicus Dei grex’
et lin. 13 ‘una et unica Dei Ecclesia’ " (Act
Syn III/VII).
Hae duae sententiae inveniuntur in Decreto Unitatis redintegratio
2.5 et 3.1.
5 Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen
gentium, 8.1.
6 Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio,
3.2; 3.4; 3.5; 4.6.
7 CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen gentium,
8.2.
8 Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Decl. Mysterium Ecclesiae,
1.1: AAS 65 [1973] 397 ; Decl. Dominus Iesus, 16.3: AAS 92 [2000-II]
757-758; Notificatio de scripto P. Leonardi Boff, OFM, "Chiesa:
carisma e potere": AAS 77 [1985] 758-759.
9 Cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Ut unum sint, 11.3: AAS 87
[1995-II] 928.
10 Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen
gentium, 8.2.
11 CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Const. Dogm. Lumen gentium,
8.2.
12 CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, DECR. UNITATIS REDINTEGRATIO,
3.4.
13 CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio,
15.3; cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Communionis notio,
17.2: AAS 85 [1993-II] 848.
14 Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
14.1.
15 Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio,
14. 1; IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Ut unum sint, 56 s : AAS
87 [1995-II] 954 s.
16 CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio,
15.1.
17 Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Communionis notio,
17.3: AAS 85 [1993-II] 849.
18 Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Communionis notio,
17.3: AAS 85 [1993-II] 849.
19 Cf. CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II, Decr. Unitatis redintegratio,
22.3.
20 Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Decl. Dominus Iesus, 17.2:
AAS 92 [2000-II] 758.
|